NOVENDIUM seu NOVENDIALE

NOVENDIUM seu NOVENDIALE
NOVENDIUM, seu NOVENDIALE
sacrificium funebre, quod fiebat 9. die post mortem alicuius. Horat. Od. 17. epod. v. 37.
Nec in sepulchris pauperum prudens anus
Novendiales dissipare pulveres.
Inde Novendialis cena Tacito Annal. l. 6. c. 5. Plinius Novendiale convicium vocat. In Novendiali convivio magnos gemitus edebant, et atroces contra Deos. Apuleius Met. l. 9. iamque nonô die completis sollennibus, familiam supellectilemque et omnia iumenta ad hereditariam deduxit auctionem. Graeci τὰ ἔννατα vocant. Vide supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • NOVENDIALE Sacrum — dupliciter a Romanis actum fuit: unô modô, cum defunctis parentabant seque lustrabant; alterô, cum prodigium quoddam accidisset, quod Novendiali sacrô esset expiandum. Fiebat hoc per novem continuos dies, unde ei nomen; vel a Pontifice Maximo vel …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”